monumenta.ch > Seneca Maior > 2
Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus I <<<     >>> Casus III

Casus II HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  VIR FORTIS QUOD VOLET PRAEMIUM OPTET. SI PLURES ERUNT, IUDICIO CONTENDANT. Pater et filius fortiter fecerunt. petit pater a filio, sibi cederet; ille non vult. iudicio contendit, vicit patrem. praemio statuas patri petivit. abdicatur. 1  IUNI GALLIONIS. Dubito, quid de eventu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit vicisse. Videtis, quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactet; et miratur quisquam, si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: viros fortes iungite. Dissidemus, quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum (gloriam) et virtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem bav1554.83 v tuam pervenero, non contendam cum ullo, quamvis, si exemplum tuum sequi volvero, etiam cum filio contendendum. 2  Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non luxuriabor, non amabo'; hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ('non fortiter pugnabo.') ego vero pugnabo et fortiter et fortissime: vidi patrem iam senem loricam induentem. multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat, quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito(ni) ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, patris est. Volui cedere. concurrerunt iuvenes, aetatis causa agebatur. vici non filius patrem sed iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt. 3  Parui adulescens magnis exemplis: deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summoventem et Mucium in hostili ara ma(num) urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar invitum. licet repugnes, fortior sum. 4  FULVI SPARSI. Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. Si tu vicisses, diceretur: 'patri cessit, abdicationem enim timuit. ' Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium vocas duplicem domus nostrae triumphum? 5  CLODI TURRINI. Tu Mucio diceres: 'non est, quod ostendas istam manum', tu Scipioni post deletam Carthaginem: 'tace'? loquax est virtus nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: 'cessit pater filio et in hoc abdicat, ut videatur verum fuisse certamen'. Opta, pater, ut et a nepote vincaris. 'Postea' inquit 'pugnare fortiter poteris'; unde scio? vulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes vicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus victum uter vicisset! 6  Dubito quid faciam: taceam? sed silentium videtur confessio. narrem virtutes meas? sed illud quoque mihi novum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non (prodest). Processi in aciem coram patre: 'fortiter' inquit 'pugna; turpe est adulescenti vinci a sene. ' Avidus sum gloriae; hoc si vitium est, paternum est. Fortis sum; numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si di(xe)ro: 'fortissimus sum'. dicam tamen audaciter: 'fortissimus sum' nec timeo in ea civitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes novimus. 7  IULI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando victus es. ARELLI FUSCI patris. Ignosce; iuvenis erravi. ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Utrum putas vicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et virum fortem. 8  (Divisio. *** sic divisit: an filius abdicari possit propter id, quod per)mittente lege fecit. nemo, (inquit), in eadem re et habet legem et timet. contra ait: si quid fecerit, quod non licet, lex vindicabit; si quid, quod licet, sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii sed de officio. deinde: utatur sua quisque lege. tibi illud licuit; et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex, quae filio patrem praeferat. si potest abdicari etiam propter id, quod lege permittente fecit, an abdicari [etiam] bav1554.84 r propter hoc non possit, quo praemium accepit. non potest, inquit, in ea re privatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de victoria, de summa virtute quaeritur. non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio victus es. 9  si potest abdicari, an debeat. hoc (in haec) divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est. deinde, an contendere debuerit. tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vincere aut a filio vinci? si non debuisset contendere, non vicisset. et potuit fieri, ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum, si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed patris. silentio virtutes vestrae transissent; nunc illustratae sunt, dum conferuntur. 10  TURRINUS hoc loco belle dixit: plures tibi invidere coeperunt, postquam victus es. itaque novi generis res accidit: filius vicerat, omnes aiebant: 'o felicem patrem!' Novissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccavit, praemio emendaverit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam, quae valde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil prof(ec)ero, quid me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam. 11  SILO POMPEIUS temptavit et in hac controversia illam quaestionem, quam in omnibus virorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an vir fortis abdicari possit. aiebat in nulla magis controversia illam posse tractari. non potes, inquit, eum abdicare, qui te potest vincere. miraris, si patri hac lege subducitur, qua et comparatur et praefertur? 12  Colorem pro adulescente GALLIO illum (in)duxit: (concurrerunt ad) me, inquit, iuvenes; aetatis causa agi videbatur. Cum dubitarem, exaudivi nescioquem dicentem: 'nihil agis. ego tibi cedo, illi non cedo.' CESTIUS hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANUS VOTIENUS ait: cogitavi non quid imperares, sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Invidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua videbatur, cum quaereretur, utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est, quod me putes visum illis fortiorem: decepti sunt, pater, iudicaverunt non quod erat sed quod te malle crediderunt. 13  ARGENTARIUS ait: occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere praemium. honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit. FUSCUS ARELLIUS pater ait: si navigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti viro, vinci. BLANDUS bav1554.84 v hoc colore narravit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim. ego multiplicabo crimina mea: numquam illi, quotiens recte faciendum fuit, cessi. semper volui videri frugalior, videri volui laboriosior, nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat. Non ego illum vincebam sed aetas. 14  TURRINUS hoc colore usus est: volui, inquit, cedere, sed erant, qui dicerent non licere: hoc enim modo nobis legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris videbantur et dicturi: 'non licet inter se cedere fortibus. non ipsorum tantum causa agitur sed publica. omnium interest scire, quis sit fortissimus. ' his vocibus hominum mis(sus) sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret victoria. quid putatis me dicturum? fortiorem me visum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare vicerim, quaeritis? visum est ad ruborem totius iuventutis pertinere neminem pugnasse fortius quam senem. et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: vici te, pater, sed nempe vici tibi. 15  ALBUCIUS hoc colore narravit: nolui, inquit, videri per collusionem patri titulum fortissimi viri contigisse; non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudavi patrem, virtutes eius rettuli. visus sum propter hoc ipsum praemio dignus. 16  SILO GAVIUS ait: solebas mihi, pater, insignium virorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: 'avom fortem virum habuisti; vide, ut sis fortior. ' Processi tecum in aciem, nec illic *** ubi redimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes viros recognoscere. O quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo vidi, quam iuvenilem! contendere me vetabat imperio, iubebat exemplo. ventum est in iudicium: omnium, quas ego novi, res invidiosissima quaerebatur de patre meo, utrum fortior esset an felicior. 17  MOSCHUS hoc colore narravit: (erant, qui) accederent et dicerent: 'roga patrem tuum, cedat tibi. non est utile rei publicae excitari hostium animos. excitabuntur, si scierint neminem in hac civitate esse fortiorem quam senem. ' illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, venire in iudicium. in quo quid habet (quod queratur pater, nescio, nisi quod) ego iudicatus sum iuvenior. MENTO dixit: timeo, ne ob hoc ipsum patri vilior fiam, (quod seni cessero. iam) ergo sciamus, quam gloriosus sit. 18  TRIARIUS hoc colore usus est: in iudicio volui tibi cedere, ut non imperasse videreris sed vicisse; et cessi: defunctorie causam meam egi +set notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat+ NICETES in hac controversia dixit: εἰ ὁ πάππος ὑπὸ τῆς φύσεως ἀποδοθεὶς [ἡμεῖς] ἡμῖν παρέστη τῷ τότε δικαστηρίῳ, οὺκ ἄν εἶπεν·.
τίς νύ μοι ἡμέρη ἥδε, θεοὶ φίλοι; ἦ μάλα χαιρω·
gr|
et:
πολλὸν δ' ὅγε πατρὸς ἀμείνων.
19  SCAURUS hunc sensum aliter dixit: o si avos meus interesset iudicio, bav1554.85 r quam libenter spectaret [et] discordiam nostram! clamasset mihi: 'non est, quod cedas; ipse mihi numquam cessit.' LABIENUS partem patris declamavit et dixit: quod etiam desertoribus licet, nolo habitare cum adversario meo. non capit idem contubernium fortem virum et victum. 'statuam' inquit 'tibi posui'; immo, ne possem umquam victum me oblivisci, ignominiam meam in aes incidisti.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus I <<<     >>> Casus III
monumenta.ch > Seneca Maior > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik